König, Stefan: Die älteren Urkunden des St. Katharinenspitals in Regensburg (1145 – 1251), Regensburg 2003, S. 49ff.

Bischof Hartwig II. von Regensburg überträgt den Armen des Spitals neben dem Kloster St. Johann zu seinem und seines geliebten Bruders Hageno, Kanoniker von St. Johann, Seelenheil eine dem Bischofshof benachbarte Hofstätte und bestätigt die durch Hageno ebenfalls an das Spital erfolgte Übergabe des auf der Hofstätte erbauten Hauses.
(Ende 1163 – 1164 August 22)

Noverint omnes fideles Christi tam successuri quam presentes, quod ego Hartwicus dei gratia Ratisponensis ecclesie episcopus pro remedio anime mee et amore dilecti fratris nostri Hagenonis canonici sancti Iohannis aream curie nostre contiguam tradidi pauperibus hospitalis iuxta monasterium sancti Ioh(ann)is, ipse vero domum in eadem area edificatam pauperibus predicti hospitalis contradidit et hoc ratum haberi coram clero et populo banno et episcopali auctoritate praecepi. Huius rei testes sunt: Wernherus prepositus, Pernhardus decanus, Eberhardus magister scolarum, RȤdigerus celenarius, Heinricus Scazflise archidiaconus, Gotefridus archipresbyter, Hermannus, Diethmar barrochianus, Merbot, Heinrich camerarius Freno, ChȤno de Reitenbuch, Engelbertus marchio de Chraiburch, Rapoto comes de Ortenberch, Pabo de Zollingen, Pilgrim de WolmȤtsa, ȩdalricus vicedominus, Nizo de Raitenbuch, Sigehart de Eberspeunt, Altman de Egelolueshaim, Hartwich de Sirechingen et frater eius Perhtolt, Wirnt de Puchse, Hartwich de Sunechingen, Regil camerarius et ceteri quam plures.
Ut autem hec traditio indubitabilis et inviolabilis futuris permaneat temporibus hanc inde cartam conscribi et sigillo nostro iussi muniri.

Übersetzung folgt